Charter Document - 05190652

Charter Document - 05190652


Charter Number: 05190652
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1291
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[] dominus Rogerus Coventr et Lich episcopus et Walterus Douvile Rogerum le Mareschal clericum et ex adverso priorissa et conventus de Stodle quemdam alium clericum ad eandem ecclesiam presentarunt inter quos litigato aliquamdiu in curia domini regis Demum exhibitum fuit episcopo breve regium sub hac forma Edwardus [] Sciatis quod cum Rogerus Coventr et Lich episcopus et Walterus Douvile de Takkele summoniti fuerunt in curia nostra coram iustitiariis nostris apud Westm ad respondendum priorisse de Stodle de placito quod permittant ipsam presentare ydoneam personam ad ecclesiam de Takkele que vacat ut dicit Eadem priorissa venit in eadem curia nostra et concessit predictis episcopo et Waltero presentationem suam ad predictam ecclesiam hac vice Et in Deo vobis mandamus quod non obstante reclamatione predicte priorisse ad presentationem ipsorum episcopi et Walteri ad predictam ecclesiam idoneam personam admittatis Teste I de Metingham apud Westm xi die Februarii anno regni nostri xix