Charter Document - 05190640
Charter Number: | 05190640 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus permissione divina Coventr et Lich episcopus dilectis in Cristo filiis abbati et conventui loci benedicti de Stanl salutem cum benedictione et gratia salutari Ex insinuatione nobilis viri domini Henrici de Lacy comitis Lincoln patroni vestri intelleximus quod maris vicinitas vobis est adeo inimica quod situm et locum abbathie predicte inundationes maris latenter occupant et consumunt ita quod in brevi mora tuta vobis in loco eodem ali qualiter non patebit Propter quod nobis supplicavit humiliter et devote ut vobis remedium in hac parte paterna sollicitudine adhibere curaremus et licentiam vos transferendi ad alium locum tutum in nostra diocesi situatum vobis concedere dignaremur Cum igitur ex cura suscepti regiminis teneamur quieti ac securitati religiosorum modis quibus possumus providere eiusdem nobilis viri devotis precibus inclinati si propter maris pericula sicut idem nobis suggessit collegio vestro tuta mora non pateat in loco de Stanl predicto transferendi vos ad alium locum tutum in nostra diocesi quem idem patronus vester vobis viderit oportunum transferendique ad eundem ossa nobilium apud vos nunc humatorum liberam vobis concedimus facultatem omnibus vobis et monasterio vestro sub nomine de Stanl iuste et rationabiliter concessis post translationem huiusmodi in suis firmitate et robore perpetuis temporibus duraturis In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum est appensum Valete Dat apud Prees v kalendas Decembris anno Domini MCCLXXXV et consecrationis nostre xxviii