Charter Document - 05190604
Charter Number: | 05190604 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus miseratione divina Coventr et Lich episcopus dilectis in Cristo filiabus priorisse et monialibus de Ethon salutem gratiam et benedictionem Ex parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum ut ecclesias de Merton Boruton Hodenhulle et pensionem decem solidorum in ecclesia de Stretton quas ab antiquo per donationes patronorum et concessiones predecessorum nostrorum habuistis confirmare vobis et concedere curaremus Attendentes igitur vos predictas ecclesias cum pensione legitime prescripsisse eas vobis ex habundanti propriis usibus possidendas concedimus et auctoritate pontificali presentibus confirmamus suplentes quatenus in nobis est defectum si quis in adeptione [] Dat apud Eccleshall die sancti Cedde episcopi anno MCCLXXVI