Charter Document - 05190586
Charter Number: | 05190586 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine amen Quia nos Rogerus permissione divina Coventr et Lich episcopus invenimus vicariam ecclesie parochialis de Lilleshull non esse in certis portionibus ordinatam quod inter religiosos viros abbatem et conventum de Lilleshull rectores eiusdem et vicarium ipsius ecclesie discordiam frequentius parere consuevit vicariam eandem taliter duximus ordinandam in partis presentia utriusque videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit habeat mansum illum cum gardino et pertinentiis adiacentibus et unum croftum quod vocatur le Rudinge cum prato ad finem illius crofti adiacente que Willelmus de Preston quondam vicarius eiusdem habere consuevit [et] decimam omnium ortorum et croftorum pede cultorum cum communa pastura et aliis aysiamentis que dictus Willelmus et alii vicarii habere consueverunt Percipiat etiam omnes oblationes et obventiones ad alteragium qualitercumque spectantes decimam agnorum vitulorum pullanorum purcellorum aucarum ovorum lactis lane lini et canaby pomorum et omnia principalia mortuorum que alio nomine mortuaria appellantur sive in animalibus sive in vestibus sive in quibuscumque rebus aliis consistant decimam feni villarum de Doninton Lilleshull et Hyington et decimam pannagii Et ut hec nostra ordinatio perpetue memorie commendetur sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Kanewell iii nonas Martii anno Domini M ducentesimo octogesimo quinto et consecrationis nostre viii