Charter Document - 05190579

Charter Document - 05190579


Charter Number: 05190579
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint omnes hoc scriptum visuris quod orta nuper inter venerabilem Rogerum de Meulend Dei gratia Coventr et Lich episcopum ex parte una et Radulphum de Semplyngham decanum et capitulum Lich ex altera questionis materia super taxatione et ordinatione ac presentatione vicariarum in ecclesiis prebendalibus ac de communa et personis ad easdem per quem videlicet et cui presentandis et a quo admittendis et instituendis eodem domino proponente hec omnia ad se de iure communi pertinere et prefatis decano et capitulo econtrario eadem ex statuto ordinatione et commissione speciali predecessorum prefati domini episcopi ac usu peritorum pacifico subsequente ius suum esse asserentibus Eadem questio clementia divina et amicis communibus mediantibus de expressa voluntate et assensu dictorum dominorum episcopi decani et capituli necnon et capituli Coventr resedit et finaliter conquievit negotium in hunc modum videlicet quod in taxandis et ordinandis vicariis decetero imperpetuum in ecclesiis ad communam prefate ecclesie Lich pertinentibus et vicariis in eisdem instituendis dicti decanus et capitulum Lich taxabunt competenter et ordinabunt vicarias in iamdictis ecclesiis de communa et vicarios in eisdem instituent imperpetuum irrequisito consensu loci diocesani cum ipsas vicarias vacare contigerit excepta ecclesia de Dulverne in qua dudum per dictum dominum episcopum taxata extitit vicaria ad quam dicti decanus et capitulum et sui successores cum vacaverit prefato domino episcopo et suis successoribus presentabunt in vicariis autem taxandis competenter et ordinandis decetero per decanum et capitulum in ecclesiis prebendalibus prefate ecclesie Lych que vicarios requirunt Prebendarii earundem loci diocesano tantum ad easdem vicarias presentabunt per quem presentati ad easdem admittentur et instituentur ac per litteras suas decano et capitulo mittentur in possessionem per ipsos inducendi et inducti iurisdictioni et correctioni prefatorum decani et capituli et prebendariorum remanebunt in omnibus pleno iure subiecti In quorum omnium memoriam et testimonium prefatus dominus episcopus et capitula prelibata sigilla sua litteris presentibus apponi fecerunt Datum Lych in crastino sanctorum Tiburtii et Valeriani martirorum anno gratie millesimo CC septuagesimo sexto