Charter Document - 05190522

Charter Document - 05190522


Charter Number: 05190522
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Et dicit quod iidem magister Adam et Ricardus ex concessione et voluntate predicti Radulphi patroni [] super istis presentationibus sibi factis totaliter ordinationi Rogeri Coventr et Lycheft episcopi se submiserunt qui quidem episcopus ordinavit quod predictus magister Adam quoad vixerit singulis annis perciperet sexaginta solidos de bonis predicte ecclesie de Fraunkton per manus predicti Ricardi et cuiuslibet successorum suorum per quam quidem ordinationem et compositionem idem magister Adam fuit in seisina de predicta annua pensione [] et profert quoddam scriptum signatum sigillis predictorum episcopi Radulphi patroni [] Ricardi et ipsius magistri Ade quod predictam compositionem testatur factum apud Rollesham in crastino resurrectionis Domini anno Domini MCCLXX quinto