Charter Document - 05190516
| Charter Number: | 05190516 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1288 - 1289 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino Iohannis Dei gratia Elyens episcopo et Domini nostri regis Anglie illustris thesaurario Rogerus permissione eiusdem Coventr et Lych ecclesiarum minister salutis semper gaudium utriusque cum omni promptitudine complacendi Ecce pater reverende quod tempore quo magister Ranulf de Frenygham archidiaconatum Stafford tenuit quendam habuit apparitorem Ricardum de Brayles nomine qui a diversis rectoribus et vicariis archidiaconatus predicti vicesimam domino nostro regi predicto concessam recepit de qua ulterius ut per querelas frequentes solventium didicimus minime satisfecit Et quia idem Ranulf se et sua omnia extra dyoecesim nostram apud Wymundeswold in comitatu Leycestr transtulit nec infra territorium nostrum sic ali qualiter conveniri paternitatem vestram rogamus quod ad satisfaciendum de pecunia sic recepta ipsum per vicecomitem Leyc ubi laicum feodum obtinet velitis potestate regia compellere sicut decet Valeat reverenda paternitas vestra semper in Domino Iesu Cristo Datum apud Heywode idus Iunii
