Charter Document - 05190482
| Charter Number: | 05190482 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Excommunication |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Rogerus eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister salutem et successus semper ad pia vota prosperos felices Noverit excellentia vestra quod Willelmus dictus de Waleye de Forton Robertus frater eius ac Amiota dicta Brounes de Parva Ercalewe layci nostre dyoecesis in comitatu Salop culpis suis exigentibus sententia excommunicationis innodati existunt in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc incorrigibiles extant claves ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus humiliter et devote quatinus eosdem ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia potestate dignemini cohercere Valeat dominatio vestra temporibus diuturnis Datum apud Ecclesh xv kalendas Maii anno Domini MCC nonagesimo primo
