Charter Document - 05190441
| Charter Number: | 05190441 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Excommunication |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia illustri regi Angl domino Hibn et duci Aquit [Co]ventr et Lych ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos et felices Noverit excellenti[a vestra quod]nyl rector ecclesie de Dalebur de comitatu Derb nostre dyocesis et Robertus de Sygleby cl[ericus nostre] dyocesis qui tempore excommunicationis apud Duffeud in nostra dyocese commorabatur suis cul[pis exigentibus sententia] excommunicationis sunt innodati in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc [incorrigibiles extant claves] ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus humiliter et devo[te quatinus] et Robertum ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia po[testate dignemini cohercere] Valeat dominatio vestra temporibus diuturnis Dat apud Le Lee xvi kalendas Martii anno Domini mill[esimo] tertio
