Charter Document - 05190418
Charter Number: | 05190418 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hybn et duci Aquit R eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos et felices Quia electionem nuper factam in ecclesia conventuali de Haghemon de fratre Henrico de Astleg canonico eiusdem loci in abbatem ipsius monasterii preficiendo et pastorem invenimus canonice celebratam ipsam auctoritate pontificali quantum ad nos attinet confirmamus Quocirca regie celsitudini vestre humiliter supplicamus quatinus quod vestrum est ulterius in hac parte exequi dignemini cum favore In cuius rei testimonium inpressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Brewod kalendas Decembris anno Domini MCC octuagesimo