Charter Document - 05190402
Charter Number: | 05190402 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hybn et duci Aquit R eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos ac felices Noverit excellentia vestra quod Iaket de Wyltesyr Alanus filius Henrici de Schanenton Willelmus dictus le Botyler de Acton Robertus le Park Kenewreyk Wych Adam le Messer Ricardus dictus Rex de Addredeley Ricardus dictus Spyche de eadem Alexander de Addredeley Ricardus filius Reginaldi Corti de eadem Ricardus Iambald Iohannes Bagge Adam filius Rond Willelmus filius Rogeri Maliset Ricardus dictus Roukon Henricus Laurivel Rogerus Swethmon Iohannes frater eius Henricus Carectar Willelmus le Park et duo filii sui Sydde uxor Willelmi dicti Pillok Alicia filia Ricardi le Choucher Christiana que fuit uxor Iohannis et filia sua Alicia la Russe et Margeria que fuit uxor Ricardi Ket et Iohannes de Donestonvile nostre dyocesis in comitatu Salopp culpis suis exigentibus sententia excommunicationis meruerunt innodari in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc incorrigibiles existunt claves ecclesie contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus quatinus ipsos ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia potestate dignemini cohercere In cuius rei testimonium inpressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Tachebrok vii kalendas Iunii anno Domini MCCLXX et nono