Charter Document - 05190398

Charter Document - 05190398


Charter Number: 05190398
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl domino Hybn et duci Aquit R eiusdem permissione Coventr et Lych ecclesiarum minister successus semper ad vota prosperos ac felices Noverit excellentia vestra quod Hugo rector ecclesie de Grendon Radulphus le Hudul de Bradeley et Willelmus garcio eius in comitatu Stafford culpis suis exigentibus sententia excommunicationis meruerunt innodari in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc incorrigibiles existunt claves ecclesie contempnendo Quocirca dominationi vestre supplicamus quatinus ipsos ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem regia potestate dignemini cohercere In cuius rei testimonium inpressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Lych v idus Aprilis anno Domini MCCLXX et nono