Charter Document - 05190370
| Charter Number: | 05190370 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Rogerus eiusdem permissione Coventr et Lych episcopus successus ad vota prosperos et felices Noverit excellentia vestra quod frater Herbertus conversus de Pypewell qui nuper excommunicatus ob contumaciam suam fuit et hoc pretextu mandatum vestrum apud Warewyk carceri manu captus ydonee nobis cavit quod ecclesie satisfaciet de commissis Regie igitur placeat majestati vicecomiti Warewik vestris velitis dare litteris in preceptis ut prefatum Herbertum non differat a modo liberare Valeat vestra dominatio per tempora diuturna Data Lych die innocenti anno Domini MCCLXX sexto
