Charter Document - 05190305
Charter Number: | 05190305 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Rogerus permissione divina Coventr et Lych episcopus salutem in eo qui est omnium vera salus Noveritis nos cartam Henrici de Lathum domini de Torbok inspexisse sub hac forma [] Attendentes igitur facultates prioratus de Burschou antedicti tenues esse quam plurimum et exiles volentes etiam cultum divinum in eodem loco modis quibus possumus ampliare religiosorum inibi domino famulantium inopiam relevare ac aliorum fidelium mentes ad pietatis opera excitare locum predictum de Rudegate cum suis iuribus et pertinentiis religiosis eisdem damus et quatenus in nobis est concedimus per presentes Donationem et concessionem per Henricum de Lathum et Elenam uxorem eius eisdem religiosis de eodem loco de Rudgate factam sicut rationabiliter et rite processerat auctoritate pontificali tenore presentium confirmamus In cuius rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis apponi Dat apud Le Lee ii idus Octobris anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio et consecrationis nostre vicesimo sexto
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Rogerus permissione divina Coventr et Lych episcopus salutem in eo qui est omnium vera salus Noveritis nos cartam Henrici de Lathum domini de Torbok inspexisse sub hac forma []embed Attendentes igitur facultates prioratus de Burschou antedicti tenues esse quam plurimum et exiles volentes etiam cultum divinum in eodem loco modis quibus possumus ampliare religiosorum inibi domino famulantium inopiam relevare ac aliorum fidelium mentes ad pietatis opera excitare locum predictum de Rudegate cum suis iuribus et pertinentiis religiosis eisdem damus et quatenus in nobis est concedimus per presentes Donationem et concessionem per Henricum de Lathum et Elenam uxorem eius eisdem religiosis de eodem loco de Rudgate factam sicut rationabiliter et rite processerat auctoritate pontificali tenore presentium confirmamus In cuius rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis apponi Dat apud Le Lee ii idus Octobris anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio et consecrationis nostre vicesimo sexto