Charter Document - 05190288

Charter Document - 05190288


Charter Number: 05190288
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R Dei gratia Coventr et Lych episcopus universis per eundem episcopatum constitutis salutem gratiam et benedictionem Creator humani generis in obitu karissimi nostri quondam magistri Iohannis de Attilberg mestitudinis tanto nobis amarioris calicem propinavit quanto specialioribus morum eundem et probitatum titulis insignivit Vir enim erat industrius sani consilii probate dilectionis examinate fidei non tam vota quam commoda cogitans amicorum aliorumque plurium meritorum dotibus venustatus Sane dum exacte perpendimus quod hominis esse tanquam ipsius substantiale mors ipsa subsequitur cum tam mortale quam rationale animal censeatur dum ipsius domini voluntatem attendimus qui vulnerat et medetur disponit et ordinat vocat et revocat mortificat et vivificat subiectas sue providentie creaturas in eo consolamur et eum laudamus merito qui talem amicum non mortuum set de miseriis migrantem temporalibus de vite presentis exilio corde contritum et ore confessum ad celestem patriam et hereditariam revocavit vestram dilectionem totis affectibus requirentes quatinus memoriam ipsius defuncti recommendatam in sacramentorum suffragiis habeatis ac in aliis que perire nequeunt operibus pietatis nos profecto ad devotionem fidelium amplius excitandam de misericordia Dei beate Marie virginis beatorum Petri et Pauli sancti Cedde confessoris et omnium sanctorum meritis confidentes omnibus vere confessis et contritis parochianis nostris ac aliis quorum diocesani ratam habuerint hanc nostram indulgentiam qui ecclesiam sancte Marie de Orbyri causa devotionis accesserint et ad constructionem ipsius aliqua subsidia caritatis contulerint illic orationem Dominicam dixerint cum salutatione beate virginis pro anima dicti magistri Iohannis cuius corpus inhibi requiescit quadraginta dies misericorditer de iniuncta sibi penitentia relaxamus Valete Dat Thachisbrok anno gratie MCC sexagesimo viii