Charter Document - 05182201
| Charter Number: | 05182201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1249 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio priori de Rouecestr Coventr dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis abbas et conventus de Burton quod rector ecclesie de Ridewarehamstal Henricus filius Henrici de Hylum laicus et quidam alii Coventr dioecesis super decimis reditibus debitis possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et appellatione remota usuris cessantibus debito fine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Data Lugdun iiii nonas Decembris pontificatus nostri anno vii
