Charter Document - 05181253

Charter Document - 05181253


Charter Number: 05181253
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1223 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis et audituris Henricus permissione divina abbas Salopesbur et eiusdem loci conventus humilis salutem eternam in Domino Universitati vestre innotescat quod nos ad instantiam bone memorie venerabilis patris nostri Alexandri quondam Coventr et Lich episcopi viginti solidos annuos sacristie ecclesie Lych dedimus et concessimus quousque eidem sacristie de decem marcis annuis providissemus Volentes autem de dicta obligatione nos liberare prefate sacristie de ecclesia de Byriton cuius ius patronatus ad nos spectat decem marcas annuas per rectorem eiusdem ecclesie eidem sacristie persolvendas dedimus et concessimus salva nobis de dicta ecclesia debita et antiqua pensione salvo etiam nobis iure presentandi rectorem ad residuum in eadem ecclesia In predictorum vero testimonium presenti scripto duximus apponere []