Charter Document - 05181248

Charter Document - 05181248


Charter Number: 05181248
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In sigillo vero dicti domini Rogeri Coventr et Lich episcopi huiusmodi ordinationis sue prescripte appendenti est quedam ymago formata ad similitudinem unius episcopi in pontificalibus cum baculo pastorali in manu sua stantis cum duobus capitibus similibus per omnia faciei hominis uno videlicet ex una parte dicte ymaginis et altero ex alia inpress et littere circumferentiales in eodem conscripte tales sunt Rogerus Dei Gratia Coventrens et Lichefelden Episcopus Lichesfeldens Et in dorso eiusdem sigilli est quasi inpressio unius minoris sigilli cum quadem parte unius ymaginis similis beate Marie habenti puerum in ulnis ab umbilico seorsum apparenti et subtus eandem ymaginem est sculpta una alia ymago similis episcopo apparenti ab umbilico seorsum et sunt tales littere circumferentiales conscripte videlicet Cedda Roga Puerum Regat ut cum Matre Rogerum