Charter Document - 05181212
Charter Number: | 05181212 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Acquietan et comes Andegav venerabili in Cristo patri Rogero eadem gratia Coventr et Lich episcopo salutem Sciatis quod cum abbas de Haghmon in curia nostra coram iustitiariis nostris apud Westm peteret versus decanum et capitulum sancte Marie Salop advocationem capelle de Fittescho ut ius ecclesie sue ita quod duellum fuit inde inter eos armatum et percussum idem decanus et capitulum venerunt in eadem curia nostra et recognoverunt advocationem predicte capelle esse ius predicti abbatis et successorum suorum et ecclesie sue de Haghmon et illam remiserunt et quiete clamaverunt de se et successoribus suis et ecclesia sua Beate Marie Salop predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Haghmon imperpetuum Et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamatione predictorum decani et capituli ad presentationem predicti abbatis ad predictam capellam idoneam personam admitatis Teste S de Wauton apud Westm xviii die Octobris anno regni nostri xl