Charter Document - 05181202
Charter Number: | 05181202 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris quod cum inter Laurentium abbatem et conventum Burthon ex una parte et Robertum rectorem ecclesie de Blithefeld ex altera super decimis provenientibus de dominicis domini Hugonis de Weston militis et Radulphi de Hamton in villis de Neuton et de Hamton et apud Leofstanesleg inter Bereleg et Luteleg de parochia de Blithefeld et omnium aliorum de dominicis tenentium necnon et de decimis de terris de novo ad culturam redactis scilicet de duabus acris terre cum pertinentiis quas Walterus Patheman tenuit in Bromhull et de una acra terre in Lutelhet et del Halgg quod fuit assartum Iohannis Warin et de assarto quod vocatur Woyate et de assarto quod vocatur Breche iuxta Muleford et de assarto Stephani forestarii suborta esset materia questionis tandem interveniente compositione amicabili sopita est contentio in hunc modum scilicet quod prefati abbas et conventus decimas omnes tam maiores quam minores de omnibus dominicis prenominatis absque contradictione et impedimento dicti Roberti et successorum suorum integre percipient inperpetuum De prefatis quidem terris de novo ad culturam redactis necnon et in posterum colendis dummodo de communi pastura exstiterint dicti abbas et conventus medietatem decimarum tam maiorum quam minorum et prefatus Robertus et eius successores aliam medietatem ut sic sopiantur omnes contentiones et paci ac tranquillitati utriusque ecclesie prospiciatur in posterum sine alterutrius partis contradictione et impedimento percipient Et si contingat terram de dominico antiquo in qua fatetur dictus Robertus dictos abbatem et conventum ius percipiendi decimas integre habere ab antiquo post istam conventionem redegi in culturam de illa terra dicti abbas et conventus plenarie decimas percipient absque contradictione prefati Roberti et successorum suorum Pro decimis vero personalibus quas prefatus rector a parochianis decimas abbati et conventui solventibus exigebat in earum recompensatione solvent predicti abbas et conventus ad festum sancti Michaelis apud Blithefeld annuatim duos solidos argenti eidem rectori et suis successoribus et sic predicti parochiani quieti erunt ab huiusmodi prestationibus decimarum peronalium quoad dictum rectorem et suos successores imperpetuum Iidem vero parochiani apud Blithefeld divina audiant et sacramenta ecclesiastica percipiant mulieres purificentur parvuli baptizentur mortui sepeliantur matrimonia celebrentur Legata mortuaria oblationes consuetas rectores ecclesie de Blithefeld percipiant Hanc quidem conventionem firmiter ac inviolabiliter observandam imperpetuum et quod procurabunt erga episcopum loci et capitulum Lich quod hanc compositionem confirment partes fideliter promiserunt Et ad maiorem securitatem ut presens compositio firmitatis robur optineat imperpetuum partes alternatim huic scripto una cum sigillis magistri Radulphi thesaurario ecclesie Lichesfeld Thome de Bradeford rectoris ecclesie de Thorp Andree vicarii ecclesie de Bromleg sigilla sua apposuerunt Act apud Bromleg ii nonas Aprilis anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo presentibus Ada de Ridewar Radulphi de Hamton Elya de Streton Iohanne de Lichefeld Henrico de Coventr Rogero de Pyvlesdon et aliis