Charter Document - 05181201
Charter Number: | 05181201 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris prior Rouecestr salutem in Domino Mandatum domini pape in hec verba recepimus [] Huius igitur auctoritate mandati ad instantiam dictorum abbatis et conventus prefatum rectorem sollempniter vocari fecimus ac partibus coram nobis in iudicio legittime per procuratores comparentibus editum fuit dicto rectori in hunc modum Proponunt abbas et conventus de Burton contra rectorem ecclesie de Ridwarehamstal quod idem rector iniuste percipit decimas provenientes de Lithehaseles eo quod ad ecclesiam suam de Bromleg de iure communi spectant tanquam in eiusdem ecclesie de Bromleg parochia site Unde petunt dictas decimas sibi sententialiter adiudicari et dicto rectori super eisdem perpetuum silentium imponi Hoc dicunt salvo sibi iuris beneficio Tandem cum in dicta causa coram nobis esset aliquamdiu processum nobis auctoritatem prestantibus intervenienteque consensu Willelmi de Ridewarehamstal patroni dicte ecclesie qui liti se opposuit lis inter partes de earundem spontanea voluntate et consensu conquievit in hunc modum videlicet quod prefatus rector et successores sui in ecclesia de Rideware habeant et percipiant decimas provenientes de terra que vocatur Lithehaselis quam quidem terram Willelmus de Ridewar supradictus tenet de predicto abbate et conventu per cyrographum factum in curia domini regis inter dictum abbatem et Walterum patrem dicti Willelmi et solvat unusquisque eorum successive nomine dictarum decimarum abbati et conventui de Burton vel eorum assignato singulis annis in perpetuum quinque solidos legalis monete in festo annuntiationis beate virginis apud Bromleg Quamdiu vero prefatus rector vel successores sui dictos quinque solidos annuos secundum formam prescriptam integre persolverint non licebit dictis abbati et conventui eosdem super prefatis decimis inquietare sed decimas ipsas quiete habeant et possideant Si vero idem rector vel aliquis successorum suorum in solutione dictorum quinque solidorum aliquo termino cessaverit Dabit ille dimidiam marcam predictis abbati et conventui nomine pene pro quolibet termino quo fuerit in solutione cessatum nichilominus solutione principalis sortis integra permanente hoc non obstante quod pena principalem sortem excedit Hanc autem conventionem fideliter observandam tam dicte partes quam prefatus patronus pro se et heredibus suis observare promiserunt subponentes se iurisdictioni nostre et successorum nostrorum in perpetuum quibus de eorundem consensu potestatem reservavimus in hac parte ut si quis eorum contra hanc conventionem in aliqua sui parte venire presumpserit possimus eum trina amonitione premissa absque strepitu iudiciali excommunicare et excommunicatum tenere usque ad condignam satisfactionem super hiis renuntiantes dilationibus appellationibus cavillationibus constitutioni de duabus dietis regie prohibitioni et omni iuris remedio canonici et civilis In cuius rei testimonium et munimen sigillum nostrum unacum sigillis partium ac cum sigillo dicti patroni pro se et heredibus suis presenti scripto in modum cirographi composito apponi fecimus Promiserunt etiam partes et dictus patronus quod procurabunt et pro viribus se intromittent quod sigillum domini episcopi et capituli Lych huic compositioni apponatur Act apud Roucestr anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo die sancti Kalixti pape
Markups
Names Markup:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris prior Rouecestr salutem in Domino Mandatum domini pape in hec verba recepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati ad instantiam dictorum abbatis et conventus prefatum rectorem sollempniter vocari fecimus ac partibus coram nobis in iudicio legittime per procuratores comparentibus editum fuit dicto rectori in hunc modum Proponunt abbas et conventus de Burton contra rectorem ecclesie de Ridwarehamstal quod idem rector iniuste percipit decimas provenientes de Lithehaseles eo quod ad ecclesiam suam de Bromleg de iure communi spectant tanquam in eiusdem ecclesie de Bromleg parochia site Unde petunt dictas decimas sibi sententialiter adiudicari et dicto rectori super eisdem perpetuum silentium imponi Hoc dicunt salvo sibi iuris beneficio Tandem cum in dicta causa coram nobis esset aliquamdiu processum nobis auctoritatem prestantibus intervenienteque consensu Willelmi de Ridewarehamstal patroni dicte ecclesie qui liti se opposuit lis inter partes de earundem spontanea voluntate et consensu conquievit in hunc modum videlicet quod prefatus rector et successores sui in ecclesia de Rideware habeant et percipiant decimas provenientes de terra que vocatur Lithehaselis quam quidem terram Willelmus de Ridewar supradictus tenet de predicto abbate et conventu per cyrographum factum in curia domini regis inter dictum abbatem et Walterum patrem dicti Willelmi et solvat unusquisque eorum successive nomine dictarum decimarum abbati et conventui de Burton vel eorum assignato singulis annis in perpetuum quinque solidos legalis monete in festo annuntiationis beate virginis apud Bromleg Quamdiu vero prefatus rector vel successores sui dictos quinque solidos annuos secundum formam prescriptam integre persolverint non licebit dictis abbati et conventui eosdem super prefatis decimis inquietare sed decimas ipsas quiete habeant et possideant Si vero idem rector vel aliquis successorum suorum in solutione dictorum quinque solidorum aliquo termino cessaverit Dabit ille dimidiam marcam predictis abbati et conventui nomine pene pro quolibet termino quo fuerit in solutione cessatum nichilominus solutione principalis sortis integra permanente hoc non obstante quod pena principalem sortem excedit Hanc autem conventionem fideliter observandam tam dicte partes quam prefatus patronus pro se et heredibus suis observare promiserunt subponentes se iurisdictioni nostre et successorum nostrorum in perpetuum quibus de eorundem consensu potestatem reservavimus in hac parte ut si quis eorum contra hanc conventionem in aliqua sui parte venire presumpserit possimus eum trina amonitione premissa absque strepitu iudiciali excommunicare et excommunicatum tenere usque ad condignam satisfactionem super hiis renuntiantes dilationibus appellationibus cavillationibus constitutioni de duabus dietis regie prohibitioni et omni iuris remedio canonici et civilis In cuius rei testimonium et munimen sigillum nostrum unacum sigillis partium ac cum sigillo dicti patroni pro se et heredibus suis presenti scripto in modum cirographi composito apponi fecimus Promiserunt etiam partes et dictus patronus quod procurabunt et pro viribus se intromittent quod sigillum domini episcopi et capituli Lych huic compositioni apponatur Act apud Roucestr anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo die sancti Kalixti pape