Charter Document - 05181187
Charter Number: | 05181187 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1239 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo patri ac domino in Cristo karissimo H Dei gratia Coventr et Lich episcopo devoti sui W Lich ecclesie decanus et W Linc ecclesie precentor eternam in Domino salutem et quam debitam tam devotam cum subiectione et obedientia reverentiam Cum vestre paternitatis affectus nobis vices vestras super ordinatione ecclesie de Esseburn cum capellis et earum pertinentiis ex consuete benignitatis clementia ad perpetuam unitatem ecclesiarum Linc et Lich conservandam utriusque ecclesie capituli concurrente consensu duxeritis committendas nos tanta auctoritate confisi humeros nostros tanto oneri duximus supponendos licet non sufficientes ad plenum in dicta ordinatione zelum Dei et animarum habentes in eadem taliter duximus faciendum videlicet quod Decanus [] sustinendis Quia igitur nos non nostra sed vestra potius auctoritate subiuncti sic in ordinatione processimus antedicta paternitati vestre supplicamus humiliter ac devote quatinus eandem ordinationem ratam habentes et gratam eam auctoritate pontificali dignemini confirmare Vigeat et valeat sancta paternitas vestra per tempora longiora