Charter Document - 05180256
Charter Number: | 05180256 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Rogerus permissione divina Coventr et Lich ecclesiarum minister humilis eternam in Domino salutem Noveritis nos litteras dilecti in Cristo Petri de Cestr rectoris ecclesie de Whall non cancellatas non vitiatas nec in aliqua sui parte abolitas inspexisse in hec verba [] Nos autem predictam concessionem et confirmationem secundum tenorem cartarum memoratarum prout iuste facte sunt et iuris potestate fulciuntur auctoritate pontificali confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Mancestr xvii kalendas Novembris pontificatus nostri anno quarto
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Rogerus permissione divina Coventr et Lich ecclesiarum minister humilis eternam in Domino salutem Noveritis nos litteras dilecti in Cristo Petri de Cestr rectoris ecclesie de Whall non cancellatas non vitiatas nec in aliqua sui parte abolitas inspexisse in hec verba []embed Nos autem predictam concessionem et confirmationem secundum tenorem cartarum memoratarum prout iuste facte sunt et iuris potestate fulciuntur auctoritate pontificali confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Mancestr xvii kalendas Novembris pontificatus nostri anno quarto