Charter Document - 05180251

Charter Document - 05180251


Charter Number: 05180251
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1245 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino pape Digne pro suis necessitatibus recurrunt ad fontem qui sunt in partem solitudinis evocati quod et ego et pro meis et commissi mei gregis indigentiis facio confidenter Hinc est quod sanctitati vestre decrevi presentibus intimare quod est in diocesi mea dicta de Repend quedam ecclesia canonicorum ordinis sancti Augustini tenuis in facultatibus cuius est patrona nobilis mulier comitissa Cestr et Linc relicta bone memorie R quondam comitis Cestr et Linc quam genere maritique memoria splendidam vite meritum et morum honestas faciunt clariorem Qua quidem ecclesia suo nuper destituta pastore canonici eiusdem preambulis rite peractis in quendam fratrem suum P nomine sibi preficiendum in priorem unanimiter consenserunt postulandum tamen ab apostolica sede si per me non posset expediri negotium eo quod dictus canonicus defectum in natalibus patiatur Credebant siquidem me super hoc sedis apostolice privilegiis insignitum sed ego cum non sit hec michi commissa potestas ad pedes sanctitatis vestre dictum decrevi negotium humiliter transmittendum Et quia multa concurrunt que gratiam suadent faciendum concors scilicet et perseverans voluntas postulantium assensus etiam patrone que toto desiderat affectu negotium promoveri necnon et honestas et scientia competens postulati qui quidem a sue iuventutis exordio laudabiliter in religione vixit et in claustralibus observantiis quibus et multo tempore subfuit et quandoque prefuit ut subprior suis hactenus extitit meritis commendandus et in exterioribus etiam administrationibus bene se habuit ego cum illis devotus et humilis precator accedo pietati vestre supplicans ex affectu quatinus eorum in hac parte precibus exauditis quod postulant assequatur ut vel id ab ipso pietatis vestre fonte percipiant vel michi saltim huius faciende gratie licentia tribuatur