Charter Document - 05180248

Charter Document - 05180248


Charter Number: 05180248
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus eternam in Domino salutem Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt dignis provisionibus consolentur ne cuiusquam necessitatis occasio aut desides eos faciat aut robur quod absit conversationis infringat licet equidem ad pontificalem pertinere non ambigitur conscientiam omnibus cure sue pastorali deditis pia sollicitudine ac prona animositate providere Nos tamen filios nostros speciales quibus gravia onera nostra ac ecclesie nostre cotidiana partimur beneficiis ac honoribus paterna dignum arbitramur provisione propensius decorare iustum namque est ut illi consequantur compendium qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium Cum igitur dilecti in Cristo filii prior et conventus sancti Oswaldi de Nostle ecclesiam de Wynewik cum omnibus pertinentiis suis que in nostra est diocesi constituta in qua ius patronatus habebant et decanus et capitulum Lich ecclesie qui viginti quinque solidos per ordinationem quondam bone memorie Alexandri predecessoris nostri annuatim de eadem ecclesia perceperunt nostre commisissent ordinationi nichil sibi penitus reservantes ratum et gratum habituri quicquid super ecclesia prefata cum eisdem pertinentiis suis duceremus ordinandum prout in eorum instrumentis publice super hoc confectis plenius continetur Nos utriusque ecclesie considerata conditione omnibusque dictum negotium contingentibus diligenti prehabita investigatione examinatis cognitis ac ponderatis prefati predecessoris nostri vestigiis inherentes super premissis taliter duximus ordinandum videlicet ut ad prefatam ecclesiam de Wynewic a prenominatis priore et conventu sacerdos honeste conversationis et litterature competentis nobis vel successori nostro qui pro tempore fuerit cum eam vacare contigerit perpetuus vicarius presentetur qui fructus ipsius ecclesie cum omnibus proventibus et obventionibus eiusdem integre percipiet nomine vicarie reddendo inde annuatim commune Lich ecclesie viginti quatuor marcas sterlingorum ad terminos subscriptos apud Wynewic solvendas videlicet ad festum nativitatis Domini duodecim marcas et ad festum nativitatis sancti Iohannis baptiste duodecim marcas et alias viginti quatuor marcas memoratis priori et conventui eisdem terminis et loco solvendas Idem etiam vicarius cum fuerit institutus antequam possessionem ingrediatur inspectis sacrosanctis evangeliis iurabit quod de peccunia memorata statutis terminis competenter ut premissum est satisfaciet Quia vero archidiaconus Cestr cui pars aliqua fructus ecclesiarum archidiaconatus sui per vacationem earundem aliquando accrescere consuevit per hoc dampnificari contingeret nisi et ipsi prospiceretur in aliquo solvet idem vicarius eidem archidiacono qui pro tempore fuerit unam marcam argenti annuatim nulla per hoc alia archidiaconali consuetudine liberatus omniaque alia onera ordinaria et extraordinaria debita et consueta ipsam ecclesiam contingentia sustinebit salvo per omnia nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Et si forte antedicti prior et conventus alium quam sacerdotem huiusmodi presentaverint eo ipso sint ea vice presentandi iure privati et ad nos seu successorem nostrum qui pro tempore fuerit collatio vicarie devolvatur salvo tamen ipsis in posterum iure presentandi Si quidem aliqua portio in ecclesia prelibata fuerit Iohanni de Hulm assignanda volumus et ordinamus quod decanus et capitulum Lich prior et conventus sepedicti et ecclesie vicarius prenominate pro equalibus portionibus satisfaciant eidem cedente vel decedente unicuique sua portio integra remaneat Ut autem hec nostra ordinatio stabilis et inconcussa perpetuo perseveret huic scripto penes prenominatos decanum et capitulum Lich remanenti signum nostrum una cum sigillo dictorum prioris et conventus est appensum Actum apud Heywod quarto idus Februarii anno gratie millesimo CCXLVII pontificatus scilicet nostri anno tertio