Charter Document - 05180241

Charter Document - 05180241


Charter Number: 05180241
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis R miseratione divina Coventr et Lychesfeld episcopus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse quoddam instrumentum cui sigillum bone memorie Willelmi episcopi predecessoris nostri est appensum non abolitum non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum in hec verba [] Hec sunt acta apud Lychesfeld die martis Pentecoste in presentia domini episcopi Coventr scilicet quod contentio mota inter priorem et monachos de Lenton ex parte una et capitulum Lychesfeld ex altera mediante episcopo in hac forma quievit videlicet quod prior et monachi percipient duas partes omnium decimationum dominicorum Willelmi Peverel tam cultorum quam colendorum de quibus mentio sit in cartis monachorum quas habent de Willelmo Peverel capitulum vero Lychesfeld tertiam partem omnium predictorum percipiet quoniam pro hac pace habenda et firmiter observanda predicti prior et monachi tertiam partem decime plumbi de toto feodi Willelmi Peverel predicto capitulo Lychesfeld remiserunt duabus partibus sibi inperpetuum retentis et que fuerunt dominica W Peverel tempore collationis cartarum discutietur per sacramenta bonorum et legalium virorum In cuius rei testimonium tenorem dicti instrumenti presentibus de verbo ad verbum inseri facientes huic scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Heywod v idus Martii anno Domini MCC quinquagesimo primo Valete

Markups

Names Markup:



Universis presentes litteras inspecturis R miseratione divina Coventr et Lychesfeld episcopus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos inspexisse quoddam instrumentum cui sigillum bone memorie Willelmi episcopi predecessoris nostri est appensum non abolitum non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum in hec verba []embed Hec sunt acta apud Lychesfeld die martis Pentecoste in presentia domini episcopi Coventr scilicet quod contentio mota inter priorem et monachos de Lenton ex parte una et capitulum Lychesfeld ex altera mediante episcopo in hac forma quievit videlicet quod prior et monachi percipient duas partes omnium decimationum dominicorum Willelmi Peverel tam cultorum quam colendorum de quibus mentio sit in cartis monachorum quas habent de Willelmo Peverel capitulum vero Lychesfeld tertiam partem omnium predictorum percipiet quoniam pro hac pace habenda et firmiter observanda predicti prior et monachi tertiam partem decime plumbi de toto feodi Willelmi Peverel predicto capitulo Lychesfeld remiserunt duabus partibus sibi inperpetuum retentis et que fuerunt dominica W Peverel tempore collationis cartarum discutietur per sacramenta bonorum et legalium virorum In cuius rei testimonium tenorem dicti instrumenti presentibus de verbo ad verbum inseri facientes huic scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Heywod v idus Martii anno Domini MCC quinquagesimo primo Valete