Charter Document - 05180240

Charter Document - 05180240


Charter Number: 05180240
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris Rogerus miseratione divina Coventr et Lich episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod ecclesia de Baucwell cum omnibus capellis et pertinentibus suis et ecclesia de Hope cum capella de Tideswell et omnibus aliis pertinentiis suis in nostra dioecesi constitute commune dilectorum in Cristo filiorum decani et capituli ecclesie nostre Lich canonice sunt appropriate et ad ipsos ac dictam eorum communem pertinent pleno iure In cuius rei testimonium presentes litteras nostras patentes dictis decano et capitulo concessimus sigilli nostri munimine roboratas Datum apud Heywode nonas Martii anno Domini MCCL primo