Charter Document - 05180235
Charter Number: | 05180235 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentem paginam inspecturis Rogerus miseratione divina Coventr et Lichefeld episcopus salutem in Domino sempiternam Cartam felicis memorie Alex episcopi predecessoris nostri inspeximus in hec verba [] Nos igitur predicti predecessoris nostri vestigiis inherentes et dilecte sponse nostre Lichefeld ecclesie incrementum in Domino plurimum affectantes confirmationem predictam ratam et gratam habentes eam auctoritate episcopali confirmamus perpetuis temporibus valituram In huius autem confirmationis nostre testimonium et munimen presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Tachebroc tertio idus Aprilis pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Radulpho archidiacono Cestr magistro Henrico de Wyschawe officiali nostro et magistris R de Lacoke Thoma Cumin A de Staunford Wakelino et Willelmo capellanis Rogero de Thorton Willelmo de Burgton Thoma de Bradeford clericis nostris et aliis
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentem paginam inspecturis Rogerus miseratione divina Coventr et Lichefeld episcopus salutem in Domino sempiternam Cartam felicis memorie Alex episcopi predecessoris nostri inspeximus in hec verba []embed Nos igitur predicti predecessoris nostri vestigiis inherentes et dilecte sponse nostre Lichefeld ecclesie incrementum in Domino plurimum affectantes confirmationem predictam ratam et gratam habentes eam auctoritate episcopali confirmamus perpetuis temporibus valituram In huius autem confirmationis nostre testimonium et munimen presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Tachebroc tertio idus Aprilis pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus magistro Radulpho archidiacono Cestr magistro Henrico de Wyschawe officiali nostro et magistris R de Lacoke Thoma Cumin A de Staunford Wakelino et Willelmo capellanis Rogero de Thorton Willelmo de Burgton Thoma de Bradeford clericis nostris et aliis