Charter Document - 05180233
| Charter Number: | 05180233 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1251 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Conventr et Lich episcopus eternam in Domino salutem Cum ex inspectione litterarum domini Innocentii pape iiii intelleximus ipsum dilectis in Cristo filiis magistro et fratribus ordinis sancti Lazari ecclesiam de Spondon quam ipsi tunc temporis de facto tenebant auctoritate apostolica ad usus ipsorum de gratia concessisse speciali ita tamen quod ipsius ecclesie vicarius de bonis et facultatibus ei assignatis congruam portionem haberet per quam vicarius qui pro tempore foret sustentari posset honeste ac omnia tam diocesani quam archidiaconi et officialium suorum aliaque onera supportare nos voluntatem eiusdem domini pape sicut decet in omnibus prout possumus sequi cupientes vicariam dicte ecclesie de Spondon auctoritate premissa et propria ordinavimus in hunc modum videlicet quod vicarius ecclesie de Spondon perciperet inperpetuum totum alteragium quod consistit in omnibus oblationibus et minutis decimis et decimis molendinorum et omnibus aliis proventibus ecclesie de Spondon et capelle sue de Chaddisden exceptis decimis garbarum feno et redditu annuo et terra de dominico Item vicarius habebit inperpetuum decimam feni de Stanleye ac viginti solidos annuos a dictis magistro et fratribus ad duos terminos percipiet videlicet ad festum Omnium Sanctorum decem solidos et ad festum ascensionis Domini decem solidos Habebit etiam memoratus vicarius competens mansum per eosdem magistrum et fratres ei assignandum et personaliter in officio sacerdotali cum diacono in dicta ecclesia de Spondon ministrabit et in capella predicta capellanum et clericum inveniet ac tam in matrici ecclesia quam in ipsa capella libros et ornamenta sustinebit et de sinodalibus respondebit [] onera ordinaria sustinebit quartam vero partem onerum extraordinariorum idem supportabit Dicti autem magister et fratres tres partes onerum extraordinariorum sustinebunt archidiaconalia procurabunt et cancellum reparabant et sustinebunt inperpetuum et competens mansuram capellano ministranti in capella de Chaddisden assignabunt In huius autem nostre ordinationis robur testimonium et munimen huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi salvo nobis et successoribus nostris Conventr et Lich episcopis iure pontificali et parochiali in ecclesia antedicta Valete Dat apud Heywode ii kalendas Maii anno Domini MCC quinquagesimo primo
