Charter Document - 05180232
Charter Number: | 05180232 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R Dei gratia Conventr et Lich episcopus dilecto in Cristo filio W archidiacono Derb vel eius officiali salutem gratiam et benedictionem Cum dominus papa ecclesiam de Spondon magistro et fratribus sancti Lazari in proprios usus habendam concesserit ita tamen quod eiusdem ecclesie vicarius de bonis et facultatibus ei assignatis congruam portionem habeat in eadem per quam vicarius qui pro tempore fuerit possit honeste sustentari ac omnia tam diocesani quam archidiaconi et officialium suorum aliaque onera supportare vobis mandamus quatinus fratrem Philippum magistrum ordinis sancti Lazari in Anglia latorem presentium quem ad ecclesiam de Spondon nomine magistri et fratrum predictorum salva in eadem vicaria perpetua per nos taxata et ordinata admisimus in corporalem possessionem eiusdem ecclesie sub dicta forma inducatis Valete Dat apud Heywod vi idus Martii pontificatus nostri anno sexto