Charter Document - 05180209
Charter Number: | 05180209 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1245 - 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Covent et Lichfeildens episcopus eternam in Domino salutem Noveritis quod nos de concensu et voluntate dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus de Deulacres quantum ad nos pertinet concessimus dilecto in Cristo filio domino Henrico de Audedel cantariam in capella sua de Enedon infra parochiam ecclesie de Lech sibi et heredibus suis perpetuo habendam Concessimus etiam eidem domino Henrico de concensu et voluntate predictorum abbatis et conventus quod tantum filii sui et filie sue et heredum suorum in capella sua predicta libere possint baptizari ita tamen quod per concessionem predictarum virium matri ecclesie de Lech in decimis oblationibus debitis obventionibus proventibus seu quibuscunque aliis minime preiudicetur Dictus autem dominus Henricus de Audedel et heredes sui capellanum idoneum in dicta capella ministrantem ac omnia eidem capelle necessaria propriis sumptibus invenient Capellanus vero in capella memorata ministraturus presentabitur loci ordinario et ab eo admissus antequam in eadem capella divina celebret vicario ecclesie de Lech sacramentum fidelitatis prestabit quod prefatam ecclesiam matrem in omnibus et per omnia conservabit indempnem Ad premissa autem fideliter in omnibus observanda predictus Henricus pro se et heredibus suis se nostre et successorum nostrorum subiecit iurisdictioni ut ipsos ad eorundem observationem omnium per censuram ecclesiasticam sine omni strepitu iudiciali compellere valeamus In testimonium siquidem premissorum signum nostrum unacum sigillis partium huic scripto fecimus apponi Hiis testibus magistro Hugone de Wishawe Nicholao de Stanford et Iohanne officiali archidiaconi Stafford Dominis Willelmo de Audedel Willelmo de Venables et Roberto de Mer militibus Willelmo de Fenton rectore ecclesie de Audedel Willelmo de Chetelton et aliis Dat apud Enedon decimo kalendas Iulii pontificatus nostri anno primo