Charter Document - 05180208

Charter Document - 05180208


Charter Number: 05180208
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248 - 1256
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iohannes de Hongerforde persona ecclesie de Uttokeshather summonitus fuit ad respondendum abbati de Derlegh de placito quod reddat ei quinque marcas que ei a retro sunt de annuo redditu viginti et sex solidorum et octo denariorum quem ei debet [] Et unde idem abbas per Willelmum de Bentleye attornatum suum dicit quod cum quidam Willelmus de Ferers quondam patronus ecclesie predicte per assensum et voluntatem cuiusdam Thome de Eccleshale quondam persone ecclesie predicte predecessoris predicti Iohannis et per assensum et voluntatem cuiusdam Rogeri de Meulond quondam episcopi Coventr et Lych eiusdem loci diocesani die nativitatis sancti Iohannis baptiste anno regni domini Henrici regis avi domini regis nunc tertio concessisset cuidam Waltero quondam abbati de Derl predecessori [] et conventui eiusdem loci et successoribus suis inperpetuum predictum annuum redditum percipiendum de ecclesia predicta de Uttokeshather []