Charter Document - 05180178
Charter Number: | 05180178 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letters Patent |
Date: | 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Prior de Wircsop at hac hiatus fuit ad respondendum Ade Cretling quare secutus est placitum etc de laico feodo ipsius Thome in Hirst contra prohibicionem etc et unde idem Ada queritur quod cum distringat feodum suum quod Prior tenet pro forinseco seruicio et pro alio per capcionem aueriorum ipsius Prioris idem Prior statim excommunicat eum et uexat et grauat in curia Christianitatis unde deterioratus est et dampnum habet etc Couentrensis Episcopi patentes et in quibus continetur quod Willelmus quondam Archidiaconus Dereby excommunicauit predictum Adam meritis suis exigentibus et quum constat ei de excommunicacione et non de absolucione misit iusticiariis literas patentes Et quia predictus Ada nichil ostendit quod absolutus sit eat ad Episcopum uel alibi et querat absolucionem et Prior sine die