Charter Document - 05180175

Charter Document - 05180175


Charter Number: 05180175
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1224 - 1238
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie presens scriptum inspecturis Alexander Dei gratia Coventrens et Lichesfeldens ecclesie episcopus eternam in Domino salutem Ut hostis antiqui malignis insultibus occurramus qui nobis sedet in insidiis incessanter expedit universis et singulis ut insistamus operibus pietatis per que facilius eterna possimus gaudia promereri Et quoniam multa sunt virtutum opera et diversa inter alia precipuum esse dinoscitur ipsius ligni cum summa devotione intendere venerationi cuius sumus commercio ad paradisi delicias ab infimis evocati attendentes igitur ecclesiam beati Petri Westm tum ob honorem memorati ligni Dominice crucis cuius magnam partem in eadem collocari vidimus et gavisi sumus tum ob reverentiam gloriosi regis Edwardi et aliorum plurimorum sanctorum quorum reliquie in ipsam continentur ecclesiam dignis venerationum obsequiis honorandam auctoritate beati Petri apostolorum principis et nostra omnibus ad dictam ecclesiam ob reverentiam venerande crucis et beati Petri et gloriosi regis Edwardi et dictarum reliquiarum cum suis elemosinis vel devotis orationum obsequiis confluentibus quotienscumque ad eam confluxerint de iniuncta penitentia tresdecim dies relaxamus et eos in omnibus beneficiis que fient in Coventrensi et Lichefeldens ecclesia tam in vita quam in morte participes fieri concedimus Et ut hec nostre concessionis gratia futuris temporibus perpetuo valitura ad notitiam posterorum perveniat presens scriptum sigilli nostri impressione duximus roborandum