Charter Document - 05180172

Charter Document - 05180172


Charter Number: 05180172
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1236
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Dei gratia Conventren et Lichefelden episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod magistri Willelmus de Gloucestr et Riccardus de Langedon nuntii et procuratores domini illustris regis Anglie apud sedem apostolicam constituti confessi sunt coram nobis se pro ipsius domini regis et terre sue negotiis procurandis mutuo recepisse a Vermilgio Laurentii et Rainerio Iohannis mercatoribus Romanis centum marcas bonorum novorum et legalium sterlingorum scilicet tredecim solidis et quatuor sterlingis pro marca qualibet computatis Quas predictis mercatoribus vel uni eorum aut ipsorum nuntio presentes litteras deferenti cum instrumento publico supradicto mutuo confecto et litteris dicti domini regis de mutuo contrahendo infra octo dies post proximum futurum festum sancti Iohannis baptiste apud Novum Templum Londoniis idem dominus rex persolvere integre sine difficultate tenetur prout in dicto instrumento publico plenius continetur In cuius rei testimonium ad preces predictorum procuratorum presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus roborari Dat Viterbii mense Ianuarii pontificatus domini Gregorii pape noni anno nono