Charter Document - 05180169
Charter Number: | 05180169 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit A divina miseratione Covintr et Lichesf ecclesie minister humilis salutem in Domino eternam Mandatum domini pape in hec verba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati de consensu prioris et canonicorum de Trentham concessimus dilecto filio in Cristo Galfridi Griffin clerico cantariam in capella sua de Clayton sub hac forma videlicet quod predictus Galfridi Griffin clericus iuravit quod occasione illius concessionis matrix ecclesia de Trentham nullum sentiet dampnum vel preiudicium Capellanus vero qui pro tempore in dicta capella ministrabit antequam incipiat ministrare fideliter iurabit predictis priori et canonicis quod neque de decima neque de oblatione neque de quacumque alia ob ventione que ad matricem ecclesiam pertineat aliquid retinebit Immo si quid huiusmodi receperit dictis priori et canonicis fideliter persolvet Et si forte aliquis capellanus transeundo in dicta capella celebraverit et aliquam oblationem receperit nichil sibi retinebit sed totum dictis priori et canonicis relinquet Et si forte matrix ecclesia prenominata in aliquo fuerit damnificata per predictum Galfridum vel eius capellanum predictus Galfridus predictis priori et canonicis triplum restituet Et in huius rei testimonium hoc scriptum sigillo nostro et sigillo Galfridi Griffin fecimus communiri
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit A divina miseratione Covintr et Lichesf ecclesie minister humilis salutem in Domino eternam Mandatum domini pape in hec verba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati de consensu prioris et canonicorum de Trentham concessimus dilecto filio in Cristo Galfridi Griffin clerico cantariam in capella sua de Clayton sub hac forma videlicet quod predictus Galfridi Griffin clericus iuravit quod occasione illius concessionis matrix ecclesia de Trentham nullum sentiet dampnum vel preiudicium Capellanus vero qui pro tempore in dicta capella ministrabit antequam incipiat ministrare fideliter iurabit predictis priori et canonicis quod neque de decima neque de oblatione neque de quacumque alia ob ventione que ad matricem ecclesiam pertineat aliquid retinebit Immo si quid huiusmodi receperit dictis priori et canonicis fideliter persolvet Et si forte aliquis capellanus transeundo in dicta capella celebraverit et aliquam oblationem receperit nichil sibi retinebit sed totum dictis priori et canonicis relinquet Et si forte matrix ecclesia prenominata in aliquo fuerit damnificata per predictum Galfridum vel eius capellanum predictus Galfridus predictis priori et canonicis triplum restituet Et in huius rei testimonium hoc scriptum sigillo nostro et sigillo Galfridi Griffin fecimus communiri