Charter Document - 05180168

Charter Document - 05180168


Charter Number: 05180168
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1224 - 1238
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi [] Alexander miseratione divina Conventr et Lich ecclesiarum episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos dilecto in Cristo filio Roberto capellano vicariam ecclesie de Blacwell contulisse et confirmasse et ipsum in eadem canonice instituisse salvis nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Vicaria autem taxata est ita quod dictus Robertus percipiet omnes minutas decimas et oblationes dicte ecclesie ex quacumque causa provenientes cum iii marcis annuis de domo de Thurgarton percipiendis et cum medietate decime feni totius parochie de Blacwell salvis garbis et terra ecclesie et alia medietate feni priori et conventui de Thurg Dicti vero prior et conventus de Thurg omnia onera dictam ecclesiam contingentia sustinebunt Ut igitur hec nostra []