Charter Document - 05180164
Charter Number: | 05180164 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Return |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
A Dei gratia Coventr et Lich episcopus dilectis sibi filiis in Cristo prioribus de Kynill et de Stan salutem gratiam et benedictionem Remittimus vobis sequestrum quod fecimus de tertia parte decimarum de dominico de Cublesd quam dicit prior de Wares ad se pertinere ratione compositionis facte inter vos et dictum priorem et permittimus quod solvatis ad tempus annuam pensionem sicut quod continetur in forma compositionis eidem priori de War salva vobis una marca pro expensis iam factis occasione litis mote superlative inter vos ita tamen quod dictus prior de War solvat magistro Alexandro de Hales dictam pensionem cum omnibus arreragiis Dat apud Lich anno gratie MCCXXXI in crastino sancti Michaelis