Charter Document - 05180149
Charter Number: | 05180149 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Discharge |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
A Dei gratia Coventr et Lichfelden episcopus viro venerabili magistro Martino de Summa salutem in Domino Meminimus nos vobis vices nostras nuper auctoritate domini pape qua fungimur commisisse ut si venerabilis in Cristo frater Sar episcopus cui super assignatione cuiusdam prebende que in ecclesia Sar dicebatur vacare facienda magistro Alberti de Castro Sepio Mediolanensis dioeceseos mandatis nostris immo mandatis apostolicis recusare parere vos dicti Alberti procuratorem in dictam prebendam investire et inducere curaretis auctoritate premissa Verum quia audivimus quod prebendam de Kalna pro qua scripsimus venerabilis frater episcopus Sar eius ecclesie thesauri con solidaverat cum onere assignato eiusdem ecclesie capitulo concurrente consensu confirmatione super hoc apostolica subsequente quorum instrumenta fuerunt nuper coram nobis exhibita nec intentionis domini pape fuerit ut credimus pro beneficio scripsisse quod annexam fuerit dignitati mandamus vobis auctoritate iam dicta quatinus executionem memorati negotii supersedeatis omnino Dat apud Sar ix kalendas Iunii pontificatus nostri anno xv