Charter Document - 05180142
| Charter Number: | 05180142 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Cristi fidelibus quod hec est ordinatio venerabilis in Cristo domni Alexandri Coventrensis et Lichefeldensis episcopi super ecclesia de Donesch facta anno gratie millesimo CCXX nono videlicet cum abbas et conventus de Pypewell ordinationem ecclesie de Doneschr cuius ad ipsos pertinuit patronatus nullo sibi reservato sibi commisissent et ille paupertatem et honestatem ipsorum necnon et necessitatem ecclesie Lichefeldensis attenderet super dicta ecclesia consilio virorum prudentium inspirante domino sic ordinavit scilicet ut vicarius qui pro tempore fuerit percipiet pro vicaria omnes obventiones altaris et medietatem terre et feni de dominico ecclesie cum competenti manso super terram ecclesie per episcopum eidem assignato Dicti vero monachi cetera omnia que pertinent ad ecclesiam plene et integre in usus proprios habebunt inperpetuum ita tamen quod solvent inde singulis annis communitati Lichefeldensis ecclesie decem libras apud Duneschir scilicet ad Pascha centum solidos et ad festum sancti Michaelis centum solidos quod si forsan aliquo terminorum in solutione cessaverint dabunt eidem communitati nomine pene xl solidos nisi ad ultimum soluta fuerit pecunia infra octo dies a termino solutionis prenotato salvo semper episcopo et successoribus suis in eadem ecclesia iure pontificali et parochiali Vicarius autem omnia onera episcopalia debita et consueta sustinebit qui quidem vicarius per predictum episcopum et eius successores vir ydoneus qui curam gerat animarum ad predictam portionem ordinabitur monachorum irrequisito consensu Ut autem hec ordinatio perpetui firmitatis robur obtineat presens scriptum in modum cirographi fecit rescindi hinc et inde sigillo suo appenso cuius unam partem dicti monachi habent alteram vero canonici Lichefeldensis et ad uberiorem cautelam sigilla monachorum de Pypewell et canonicorum Lichefeldensis fecit alternatim apponi ita quod in hac ordinatione bonam fidem ad invicem servabunt nec aliquod privilegium inpetrabunt vel inpetrato utentur quominus presens ordinatio conservetur Hiis testibus de Cumba de Mirevall et de Stan abbatibus decano Lichefeldensis Hugone de Pateshull magistro Lamberto sub decano de Wells Ricardo de Stavenesby thesaurario Lichefeldensis Philippo canonico de Kenilworth magistro Alexandro magistro Symone Perdite magistro Thome de Lude et aliis
