Charter Document - 05180140

Charter Document - 05180140


Charter Number: 05180140
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1231 - 1232
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alexander Dei gratia Coventr et Lich episcopus eternam in Domino salutem Cum ex iniuncto nobis cure pastoralis officio singulis et universis quos officii nostri cura contingit paterna teneamur sollicitudine providere dignum est tamen ut ad illos specialius paterne pietatis favor exuberet quibus tanquam spiritualibus ecclesie nostre filiis artiori tenemur astringi vinculo caritatis et ut eorum studiosius profectibus insudemus quos sancte contemplationis otium sponsi celestis trahit in amplexum Cum igitur dilecti nobis in Cristo filii prior et conventus de Sancto Oswaldo de Nostle ecclesias de Leminton et de Winewik cum pertinentiis que in nostra diocesi constitute sunt in quibus ius patronatus habebant nostre commisissent ordinationi nichil sibi penitus reservantes ratum habituri quicquid super hiis duceremus ordinandum sicut in eorum instrumento publice super hoc confecto plenius continetur cumque iidem affectuose nobis supplicarent ut tam commune Lich ecclesie quam ipsis dignaremur de fructibus earundem ecclesiarum in aliquo providere nos utrorumque paupertate considerata premissa nichilominus diligentius attendentes sic super hiis convenienti circumspectione prehabita duximus ordinandum videlicet ut ad utramque ecclesiam cum ipsam vacare contigerit a prefatis priore et conventu sacerdos honeste conversationis et litterature competentis nobis vel successori nostro qui pro tempore fuerit vicarius presentetur Qui quidem vicarius fructus ecclesie percipiat integre nomine vicarie reddendo de ecclesia de Wynewik commune Lich certam summam peccunie secundum arbitrium nostrum vel successoris nostri qui pro tempore fuerit et tandem dictis priori et conventui cum videlicet Robertus eiusdem ecclesie rector fuerit ab hac luce subtractus vel eum ab eadem ecclesia modo quovis alio canonice contigerit amoveri Pensionem autem quinquagesimarum solidorum quam ab ecclesia de Winewik idem prior et conventus percipere solebant interim equaliter divident cum communa ecclesie Lich Quia vero huius ordinationis tempore vacabat ecclesia de Leminton vicariam ipsius sic ordinavimus ut scilicet sicut predictum est vicarius fructus ecclesie percipiat integre nomine vicarie reddendo annuatim cummune Lich quindecim marcas medietatem videlicet ad nativitatem Domini et aliam medietatem in nativitate sancti Iohannis baptiste et alias quindecim marcas eisdem terminis solvendas priori et conventui sepedictis Idem etiam vicarius cum institutus fuerit antequam possessionem ingrediatur inspectis sacrosanctis evangeliis iurabit quod terminis statutis de peccunia memorata satisfaciet competenter Quia vero archidiaconum Coventr cui pars aliqua fructus ecclesiarum archidiaconatus sui per vacationem earundem aliquando accrescere consuevit per hoc damnificari contingeret nisi et ipsi prospiceretur in aliquo solvet idem vicarius dicto archidiacono qui pro tempore fuerit unam marcam argenti nulla per hoc alia archidiaconali consuetudine liberatus salvo per omnia nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali quod si forsan antedicti prior et conventus alium quam sacerdotem huiusmodi presentaverint eo ipso sint ea vice presentandi iure privati et ad episcopum ordinatio devolvatur salvo tamen ipsis in posterum iure presentandi Ut autem hec nostra ordinatio inconcussa et stabilis perpetuo perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri munimine fecimus roborari Prior etiam et conventus antedicti capitulum etiam Lich in consensus sui testimonium sigillis suis fecerunt presentem paginam communiri Actum Lich anno gratie millesimo CCXXXI quinto nonas Martii