Charter Document - 05180129
Charter Number: | 05180129 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis A divina permissione Coventr ecclesie minister humilis salutem in Domino Constitutis in nostra presentia apud Coventr die mercurii proxima post epiphaniam domino G priore Coventr et eiusdem loci conventu ex una parte et magistro W de Manecestr decano Lich cum suis concanonicis ex altera ita convenit inter predictas partes super omnibus causis motis inter eos videlicet quod pars prioris et conventus elegit magistrum H archidiaconum Cant pars decani et canonicorum elegit magistrum Thomam de Fregham ita quod illi duo cum episcopo Sarr prius delegato a domino papa cognoscant et sententialiter vel amicabili compositione diffiniant in iamdictis casibus tanquam si essent delegati a domino papa reiectis cavillationibus et exceptionibus dilatoriis Partes autem venient diebus et locis statuendis sufficienter instructe ad exequendum quod eis a predictis iudicibus fuerit iniunctum sine fraude et dolo Si autem contigerit quod alter electorum noluerit vel non possit interesse pars qui eum elegit alium loco sui preficiet virum ydoneum alteri parti non suspectum Procedent autem predicti iudices in forma iudicii ita quod omnis facultas appellandi tam de facto quam de iure vel a statutis eorum recedendi adimatur utrique parti tam super sententia quam super compositione et aliis dictas causas inter eos motas contingentibus Actum ab incarnatione Domini anno millesimo CC vicesimo quinto in presentia subscriptorum testium de Crokesden et Stanl et Bristoll abbatum prioris Wygorn et archidiaconi Cant magistrorum decani sancti Cedde Salop decani de Stanl magistri Ricardi de Ganc magistri Ricardi de Stafneb Thome de Lue et aliorum multorum