Charter Document - 05180098

Charter Document - 05180098


Charter Number: 05180098
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1238
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit A permissione divina Coventr ecclesie minister humilis salutem vite presentis et eterne Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ex inspectione autentici bone memorie Willelmi Coventr episcopi predecessoris nostri firmiter didicisse ecclesiam de Scardeclif cum omnibus pertinentiis abbati de Derl et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus ab eodem Willelmo predecessore nostro in proprios usus habendam et possidendam pacifice esse confirmatam Nos igitur propter honestam conversationem dictorum canonicorum nobis non incognitam concessionem et confirmationem predicti predecessoris nostri ratam et gratam habentes eam episcopali auctoritate eisdem canonicis confirmamus volentes ut eam secundum quod continetur in autentico predecessoris nostri in perpetuum pacifice possideant et quiete In huius concessionis et confirmationis nostre testimonium []