Charter Document - 05180090
Charter Number: | 05180090 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1224 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus Coventren attachiatus fuit ad respondendum Thome Corbet quare tenet placitum in curia Cristianitatis de laico feudo ipsius Thome in Bromleigh contra prohibitionem [] Et unde idem Thomas queritur quod idem episcopus excommunicavit eum quia imparcavit averia sua in laico feudo suo et in pastura sua et in separali suo et vult cum eo communicare et in terra sua desicut ipse non communicat cum [eo] in terra ipsius episcopi [] Et episcopus venit et defendit quod non tenet aliquod placitum de laico feudo ipsius Thome nec tenebit contra prohibitionem sed bene dicit quod excommunicavit eum pro violenta manuum iniectione in quendam clericum et in Deo querat idem Thomas absolutionem