Charter Document - 05180067

Charter Document - 05180067


Charter Number: 05180067
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Willelmus miseratione divina Covintr ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Attendentes religionem et honestatem dilectorum in Cristo prioris et monachorum Wigorn volentes quod eorundem necessitati pie subvenire divine caritatis intuitu et pro anima bone memorie Iohannes quondam regis Anglie conferimus et hac presenti carta nostra confirmamus dictis priori et monachis ecclesiam de Bromwich cum omnibus pertinentiis suis eisdem quod in eadem dinoscitur salvis etiam nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Decedente autem Matheo clerico liceat sepe dictis priori et monachis ipsius ecclesie possessionem auctoritate nostra libere ingredi Hiis testibus domino Sylvestri episcopo Wigorn magistro Nicholao de Wolverhampton magistro Iohanne de Wichio Gervasio de London clerico et aliis Datum apud Wigorn per manum magistri Radulfo de Meidestan xiii kalendas Decembris pontificatus nostri anno []