Charter Document - 05180063

Charter Document - 05180063


Charter Number: 05180063
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia Coventr episcopus salutem gratiam et benedictionem Cum honesta religiosorum vota pio sint favore prosequenda nos attendentes dilectorum filiorum nostrorum in Cristo prioris et monachorum de Tuttesbir honestam conversationem et in hospitalitate sectanda ferventem devotionem divine pietatis et misericordie intuitu dedimus et concessimus eisdem totam ecclesiam sancti Iohannis de Matherfeld cum omnibus capellis et pertinentiis suis in usus proprios habendam et possidendam ita scilicet quod de auctoritate nostra liceat eis ingredi tam in matrem ecclesiam quam in eius capellas et pacifice possidere cum eas vacare contigerit Concessimus etiam eisdem ut tam in dicta ecclesia quam in eius capellis per ydoneos capellanos honeste faciant ministrari salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Ut autem hec nostra donatio concessio et confirmatio inperpetuum firmitatis robur optineat presentem cartam sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus domino H abbate de Derleya Willelmo canonico de Derlea Radulpho de Maidestan archidiacono Salopesbyr magistro Robert de Bosco officiali Willelmo de Hathfeld magistro Radulpho camerario et aliis