Charter Document - 05180059
Charter Number: | 05180059 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Conventr ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris abbati et monachis Salop ecclesiam de Bassechirche cum omnibus pertinentiis suis in usus hospitum et pauperum convertendam prout bone memorie Hugo et Gaufridus predecessores nostri eam illis concesserunt et cartis suis quas inspeximus confirmaverunt Ita quidem quod dicti abbas et conventus nobis et successoribus nostris idoneam personam ad competentem vicariam in ecclesia illa presentabunt qui onera eiusdem ecclesie sustinebit et nobis et successoribus nostris de spiritualibus illis autem de temporalibus respondebit Nos etiam in corporalem possessionem illius medietatis predicte ecclesie que fuit Willelmi Brun memoratos abbatem et monachos induximus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Hiis testibus domino R abbate de Lilleshull magistris Iohanne Blundo et Iohanne de Ginges et aliis Dat per manum magistri Roberti de Sandona apud Lilleshull pridie nonas Iulii anno pontificatus nostri secundo