Charter Document - 05180057
Charter Number: | 05180057 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1215 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa uenit recognitura quis aduocatus tempore pacis presentauit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Tunge que uacat [] cuius aduocacionem Rogerus de la Suche clamat uersus Abbatem Salopesbirie Qui uenit et dicit quod assisa non debet inde fieri quia ecclesia non uacat immo Robertus de Shurefordia est inde persona qui presens est et hoc idem dicit et profert cartam Willelmi Conuentrensis Episcopi que testatur quod ipse dedit et concessit ecclesiam de Tunge cum omnibus pertinentiis Roberto de Surefordia clerico ad presentacionem Abbatis et conuentus Salopesbiry salua tamen in eadem ecclesia uicaria Ernulphi clerici qui dicto Roberto dimidiam marcam soluit nomine pensionis et ipsum Robertum in eadem canonice instituit [] Abbas eciam profert cartam Rogeri Comitis Salopesbirie que testatur quod idem Rogerus dedit eis plures terras et plures ecclesias inter quas nominat ecclesiam de Tonge Profert eciam cartam Regis Henrici aui Domni Regis que donum illud eis confirmat et cartam Domni Pape que similiter donum illud eis confirmat Predictus eciam Robertus profert cartam ipsius Abbatis et conuentus Salopesbirie que testatur quod ipsi concesserunt eidem Roberto dimidiam marcas argenti de ecclesia de Tonge illam scilicet quam Ernulphus clericus canonicus de Lichefeldia de eadem ecclesia monachis annuatim reddere nomine pensionis habendam et percipiendam a dicto Ernulpho quam idem Ernulphus uixerit ita quod post decessum ipsius Ernulphi [eisdem monachis] prefatus Robertus eandem ecclesiam de Tonge libere et absolute possidebit reddendo annuatim nomine pensionis dimidiam marcam quam idem Robertus reddere consueuit Et Rogerus per attornatum suum dicit quod carte ille non debent ei nocere quin assisa procedet quia predictus Ernulphus fuit inde persona ad presentationem Willelmi de Beaunes fratris sui cuius heres ipse est reddendo inde per annum eidem Abbati dimidiam marcam nomine beneficii et bene cognoscit quod idem Abbas debet inde habere dimidiam marcam et aduocacio residui debet ei remanere Dicit eciam quod idem Ernulphus obiit hoc anno ultimo persona et inde petit assisam De cartis dicit quod postquam facte fuerunt presentauit predictus Willelmus frater suus clericum ad ecclesiam illam scilicet predictum Ernulphum et inde petit assisam [] Et quia Rogerus dicit quod Ernulphus obiit ultima persona presentatus et post cartam Comitis Rogeri consideratum est quod assisa procedat Et Hugo de Belinhal [] juratores summoneantur quod sint a die [] parati sacramento recognoscere quis aduocatus []