Charter Document - 05180055

Charter Document - 05180055


Charter Number: 05180055
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1220 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus W divina miseratione Covintr episcopus salutem in salutis auctore Quoniam prout accepimus prior et canonici de Rapendon receptioni pauperum et hospitum laudabiliter insistunt nec ad hospitum frequentiam sustentandam redditus eis et sumptus sufficiunt nos quibus incumbit operibus caritatis indulgere et religionem fovere divine pietatis intuitu et sancte religionis obtentu concessimus prefatis priori et canonicis in ecclesia beate Marie de Wilinton que ad eorum spectat donationem ex dono N de Wilinton militis dicte ecclesie quondam patroni duo bisantia annuatim percipienda de Radulfo de Pointon rectore eiusdem ecclesie nomine pensionis Cum autem eam primo vacare contigerit concessimus eisdem prefatam ecclesiam in proprios usus retinere salvis tamen necessariis competentibus in eadem ecclesia ministraturis Ut autem hec nostra concessio firmitatis robur obtineat eam presenti pagina et sigilli nostri impressione duximus roborandam Hiis testibus domino H abbate de Derl W de Muschamp archidiacono Derb magistro Iohanne Blundo H de Egginton officiali Alueredo de Sulen milite Edwino serviente de Rapendon Galfrido de Meuton et aliis