Charter Document - 05180045
Charter Number: | 05180045 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 - 1221 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W divina permissione Coventr episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris salutem in vero salutari Cum ecclesia Lich per beneficium commune in divinorum executione laudabilior existat commovemur et volumus ipsam prospecta oportunitate promovere Hinc est quod ecclesiam de Ernleg et ecclesiam de Cannoco et ecclesiam de Ruggeleg cum pertinentiis suis et duas portiones in ecclesia de Baucwell et viginti marcas de ecclesia de Hope memorate commune confirmamus sicut in cartis quas habent canonici de predictis ecclesiis continetur expresse Valete